DANUBIO DRAVA ERIDANO PO MENAGO
DANUBIUS fluvius totius Europe permaximus oritur in iugis Nove Germanie montis ex adverso oppidi Gallorum Scaurici, et effluens ab occiduo in orientem per innumerabiles labitur nationes, a sinistris linquens Germanicas et a dextris Theutonicas, Pannonias atque Mesias. Et postquam plurimum sui cursus lapsus est, mutato nomine dicitur Hystrus seu Hyster et .LX. permaximis fluminibus auctus per septem ora vel, secundum alios, per sex in Euxinum mergitur mare, ultra .LX. mil. passuum infra amaras undas impetu suo dulcem querentibus exhibens haustum; ex quibus hostiis quattuor navigabilia sunt, reliqua vero non apta navigiis. Primum quidem hostium aiunt vocari Peucos, et ea Peuces appellatur insula cui alveus proximus est, ex quo et palus oritur ingens et lacus super Hystropolim, quem Almirim vocant. Secundum autem hostium Naracustoma nuncupatur, et tertium Scalaustoma secus Sarmaticam insulam, quartum vero Seudostomon et insula Conopon Diabasis, quintum Bonostoma, sextum quidem Spireonstoma, septimi nomen non habemus. Sunt insuper qui videantur arbitrari ex eo tria progredi flumina, Eas scilicet secus Apolloniam effluens, et Nar Liburnos separans et Phileos, et Hystrum qui per Hystros labitur et nomen largitur eisdem.
Nessun commento:
Posta un commento